| ||||
| ||||
— 42 --
mam Gradualis perficerent. I-luic voluntati obsecuta Sacra Rituum Congregatio, editis per praefatam Commissionem circularibus litteris die 2. Januarii anni 1868, nomine Summi Pontificis invitavit typographos librorum liturgicorum editores tam nostrates, quam exteros, qui vellent perhonorifico atque saluberrimo huic operi, sub directione Commissionis et auspiciis Sacrae Congregationis, manus admovere. At cum íllud gravissimum esse omnes agnoscerent, mam nasque expensas, diligentiamque plurimam requirere, unus Eques Fridericus Pustet Ratisbonensis, Summi Pontificis atque Sacrorum Rituum Congregationis Typographus, arduo se huic operi accinxiY, ac feliciter, Graduale quod attinet, illud absolvit. Perfecta itaquc fuit Romani Gradualis Pauli V. Eďitio maturo studio et cura praedictae Commissionis, ab eaque diligenter revisa, ettamquam authentica declarata, adeo ut merito Romana, et a Sacra Congregatione concinnata dici valcat. Eam Summus Pontifex Pius IX. suis Brevibus litteris datis die 3. Maji ani 1873, plurimum laudavit, atque ad unitatem cantus ecclesiastici inducendam Reverendissimis locorum Ordinariis, iisque omnibus, quibus Musices Sacrae cura est, magnopere commendavit : addita hortatione ipsi Editori, ut quae adhuc edenda supererant de Gregoriano cantu volumina, quibus inchoata oliin a Paulo V. perficitur eďitio, tandem in lucem proferret. Cum itaque deinceps idem Typographus, pari studio ac diligentia, et juxta praedictas normas, cam partem edidisset Antiphonarii atque Psalterii quae Horas diurnas complectitur, Sanctissimus Dominus Noster Leo XIII. alias edidit Apostolicas Lit-teras in forma Brevis die 15. Novembris anni 1878, quibus Praedecessoris sui decreta confirmans, eam Editionem a Viris ecclesiastici cantus apprime peritis, ad id a Sacra Rituum Congregatione deputatis, revisam approbavit atque authenticam declaravit; adjecta, iisdem verbis, quibus sa. me. Pius IX. usus fuerat pro edito Graduali, vchementi F,ditionis ejusdem commendatione ad Reverendissimos Ordinarios omnesque Musices Sacrae cultores, ut sic cunctis in locis ac dioecesibus, cum in ceteris quae ad Sacram Liturgiam pertinent, tum etiam in cautu, una eademque ratio servetur, qua Romana utitur Ecclesia. Interea temporis plures ecclesiasticae Musices cultores subtilius inquirere coeperunt, quaenacn esset primigenia Gregoriani cantus ratio, quaeque fuerint per subsequentes actates variae ejusdem phases. Verumtanicu plus aequo hujus investigationis limites praetergressi, ac nimio antiquitatis amore fnrtasse abrepti, negligere visi sunt recentes Sedis Apostolicae ordinationes, ejusque desideria pluries manifestata pro introduceuda uniformitate Gregoriani cantus, juxta modem prudentissimo Romanae Ecclesiae usu comprobatum. Scilicet, postllabito hoc jam sapienter constituto tramite, aclhuc sibi integrum esse putarunt conteudere, ut ad eam, quam ipsi putant, primaevam concentuum formam Gregorianus cantus reducatur, co etiaul sub obtentu, quod Apostolica Sedes cantum Editionis ab se super approbatae authenticum quidem declaraverit, et magnopere commendaverit, at minime singulis Ecclesiis imposuerit; quin adverterent, uti oportebat, constantem esse Summorum Pontificum praxim ad nonuullos abusus tollendos persuasione magis quam imperatis uti voluisse; co vel maxime scientes quod Romani locorum Ordinarii, eorurnque Cleri verba eshortationis Summi Pontificis loco mandati pie et religiose iuterpretari solent. Quae quidem arbitrandi rationes cillll per ephenlerides, ac varia edita opuscula vulgarentur, ipsaque Editionis praefatae approbatio iu dubium vocaretur, Sacra Congregatio sui ofhcii esse duxerat Apostolicas Littcras sa. me. Pii IX. jam editas, authenticas dcclarare, et ejusdem editionis approbationem iterum contirinare, decreto edito die 14. Aprilis anni 1877. Nihilominus neque co decreto, neque subsequentibus Apostolicis litteris Sanctissimi Domini Nostri superius memoratis, illi acquiescere visí sunt: quin imo suas opinationes adlnic validius inculcare perrexere iu co conventu cultorum ecclesiastici cantus, qui, ut Guidoni Monacho solemncs deferrentur honores, superiore anno Aretii habitus est; non sine illorum offensione, qui Apoštolicae Sedis auctoritatem, non minus quam in reliquis ad Sacrauz Liturgiam pertincntibus, in cantus etiam ratione et uniformitate, uuice sequendam esse jure merito existimant. Sed, quidquid hac in re improbandum irrepserit, quoniam ii, qui Aretii hac de causa conve nerant, nonnulla eadem cle re vota, seu postulata Sanctissinzo Domino Nostro Leoni XIII. humiliter porrexerunt, ejusdcin oraculum exquirentes; idem Sanctissimus Dominus Noster, attenta negotii gravitate, peculiari Sacrae Rituum Congregationis Coetui ab se delecto quorumdanl S. R. E. Cardinalium Sacris tuendis Ritibus pracpositorum, atque aliquot Praesulum Officialium ejusdem Sacrae Congregationis illud expeuclenclum conmlisit. Quae peculiaris Congregatio ad Vaticanum infi-ascripta die adu- | ||||
|